Live Eucharistic Adoration  - 
Adoration Eucharistique en-ligne

  • Salve Regina (DoM)

  • Salve Regina

    Salve Regina, mater misericordiae:
    Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
    Ad te clamamus, exsules, filii Hevae.

    Ad te suspiramus, gementes et flentes
    in hac lacrimarum valle.

    Eia ergo, Advocata nostra,
    illos tuos misericordes oculos
    ad nos converte.

    Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsilium ostende.

    O clemens: O pia: O dulcis

    Virgo Maria.